Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 36

Precedente Successiva

omnem sensum passionem esse et fieri tangendo tot modis, quot tangi
potest spiritus, alibi demonstravimus, nec non et hic demonstrabimus,
etc.
Caput V.
Spontaneas generationes, earumque eventus
idem ostendere.

~ Nativitas, mors, passiones, operationesque animalis omnes
declarant, animam esse calidum, tenuem spiritum, aptum
quavis passione affici, et sentire, et corporis molem vectare:
Proptereaque dicitur anima, quod animet agitetque
impetu, quorsum accurrit collectus. Ideoque alia Entia licet sentiant,
animalia non vocantur. Semen hominis aliorumque animalium
frigefactum, non est prolificum; nec calefactum nimis: quoniam
aut extinguitur, aut exhalat spiritus innatus: sed blando fotum calore
formatur in animal; idcirco in utero, in seminibus, et ovis humi calefactis
fit generatio. Ova namque gallinarum sub calido fimo, aut sub
calido sabulo, sicut in Aegypto consuevit, non secus vivificantur, quam
ab incubante gallina. Ova sericorum in calabria prope ignem excitantur
ad formationem. Ipsa ergo anima calidus spiritus videri debet.
Caro putrescens, in loco praesertim calido, vermes producit, et urinae
calor in pulvere pulices, et unctuosus sudor humanus pediculos. Quos
ego unus non produco, ac mihi appositi aut fugiunt, aut cito pereunt:
meus enim calor illis non convenit; cum sim ego corpore absolutus
exsiccatusque; et spiritibus abundans vividis, excrementaque tenuia
resoluta, non apta ad producendam corticem constipandamque ulla
unctuositate includendo spiritui. Arist. autem ( de gen.anim.) id confitetur,
In putrefactis (inquiens) facillime ingenerantur animalia, quia est
in terra humor, in humore spiritus, in spiritu calor, ut quodammodo omnia
animae sint plena
etc. Videmus sane intra caseum et ligna, et carnes putrescentes,
calorem agitari (Nam cum sit natura activus, agit semper
nunquam suae nativae activitatis oblitus) itaque tenuem producere
spiritum: qui exhalare non valens, dum molem suam agitat, sequestrat
tantum a communi reliquo corpore: ac proinde organa format,
quibus in ea vivere possit. Hoc autem facit calor a seipso tanquam
princeps causa, non ab alia Physica principaliori impulsus, modificatusque:
At veluti in nubibus et in foeno compresso ignem generat,
nulla ipsum regente aut moderante ignis forma: Ita in putrefactionibus

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche